1. Перекладіть українською мовою і зробіть граматичний аналіз:
І. De Prometheo
Prometheus auxilio Minervae homĭnes ex aqua et terra fecĕrat ac de genĕre humāno bene meruit. Di saepe Prometheum ad epŭlas suas invitābant. Ităque consilium Iovis, qui omnes homĭnes necāre constituit, ei notum erat. Prometheus aliquando in coelum venit et ignem de OIympo subduxit et hominĭbus donāvit. Quamquam ira Iovis magna erat, genus humānum non delēvit. Prometheum autem Vulcānus iussu Iovis in monte Caucăso ferreis catēnis ad saxum alligāvit cotidiēque aquĭla iecur Promethei devorābat. Iecŏris pars, quam aquĭla mane devoravĕrat, noctu crescēbat. Ita Prometheus ingentes dolōres tolerābat. Postea Hercŭles aquĭlam sagitta necāvit Prometheumque liberāvit.
ІІ. De talo Achillis
Achilles, fortissĭmus omnium Graecōrum, qui contra Troiānos bellavērunt, filius Pelei et deae Thetĭdis fuit. Mater Thetis infantem suum in fluvium Stygem, qui apud infĕros fluit, immersit. Aqua fluvii corpus eīus invulnerabĭle effēcit. Attămen talus pedis dextri vulnerabĭlis mansit. Nam Thetis, cum filium in fluvio immergēbat, manu sua corpus eīus talo dextri pedis tenēbat. Ităque talus dextri pedis aqua fluvii intactus ideoque vulnerabĭlis permansit.
Troiāni autem, qui de vulnerabĭli talo Achillis nihil audivĕrant, frustra Thetĭdis filium telis petēbant; eum nullo modo vulnerāre potĕrant. Postrēmo Apollo sagittam Parĭdis in talum dextri pedis Achillis direxit atque herōem occīdit.
ІII. Galli Romam expugnant
Quarto saecŭlo ante aeram nostram Roma in magno pericŭlo erat. Galli enim cum copiis Romanōrum ad fluvium Alliam contendĕrant et Romānos fugĕrant. Multi Romāni cecidĕrant. Tum Romāni Capitolium defendĕre constituĕrant. Galli in portas irrupĕrant. Tecta incendĕrant. Marcus Manlius fortĭter defendit neque se dedit. Sed magna inopia frumenti Romānos premēbat. Manlius cum Gallis de indutiis egit. Regŭlus Gallōrum magnum auri pretium poposcĕrat. «Si aurum, inquit, pependerĭtis, decēdam. Si pretium non solverĭtis, neque viris, neque femĭnis, neque puĕris parcam». Romāni aurum suum tradidērunt, tamen Galli contenti non erant.
2. Перекладіть латинською мовою:
1. Місто Рим заснували брати Ромул і Рем у 753 р. до н.е.
2. Письмо винайшли фінікійці в ІХ ст. до н.е.
3. Діти стануть міцною опорою батьків, якщо будуть добре виховані.
4. Ваше місто буде в безпеці, якщо воїни будуть хоробрими.