1. Перекладіть українською мовою і зробіть граматичний аналіз:
І. De Romae descriptiōne
In antīqua descriptiōne urbis Romae, orbis terrārum capĭtis, omnia aedificia enumerantur. Romae erant octo pontes, duodĕcim fora, octo campi, triginta septem portae, inter quas clarissĭma Porta Appia, quadringenti viginti tres vici, mille nongentae domus, multae insŭlae, duo macella in Coelio et Esquilīno sita, ducenta horrea, decem thermae, viginti aquaeductus, octoginta balnea, mille putei, duo Capitolia, altĕrum in monte Capitolio, altĕrum in colle Quirināli, quadraginta templa, duo amphitheatra, tria theatra, duo circi, quinque naumachiae, triginta arcus e marmŏre.
ІІ. Calendarium Romanōrum
Apud Romānos initio Martius primus anni mensis erat, Aprīlis alter, Maius tertius, Iunius quartus. Quintīli, quinto mensi, postea, quod G.Iulius Caesar hoc mense natus erat, nomen erat Iulius, Sextīlis, sextus, ex imperatōre Augusto Augustus nominabātur. Menses proxĭmi olim, ut nomĭna ipsa docent, erant menses septĭmus, octāvus, nonus, decĭmus. Primo mensis diēi nomen erat Kalendae, septĭmo diēi mensium Martii, Maii, Iulii, Octobris nomen Nonae, quinto decĭmo diēi eorundem mensium nomen Idus. Ceterōrum mensium Nonae erant quinto mensis die, Idus tertio decĭmo. Anno ante aeram nostram quadragesĭmo sexto temporĭbus G.Iulii Caesăris annus trecentos sexaginta quinque dies habebat, quarto autem cuīque anno dies trecentesĭmus sexagesĭmus sextus adiciebātur. Hoc ordĭne annōrum Romāni atque gentes Christiānae utebantur usque ad aetātem Papae Gregorii tertii decĭmi. Qui anno millesĭmo quingentesĭmo octogesĭmo altĕro ordĭnem annōrum confūsum corrigēbat.
ІІІ. De diēbus
Annus est longa series diērum. Causa diēi et noctis motus terrae est. In regionĭbus nostris aestāte sunt dies longi, noctes breves; hiĕme dies breves, noctes longae. Meridie tempus in omnĭbus terrae partĭbus diversum est.
Nomĭna diērum apud Romānos erant: dies Solis, dies Lunae, dies Martis, dies Mercurii, dies Iovis, dies Venĕris, dies Saturni.Primum diem mensis Romāni Kalendas appellābant. In serie diērum dies festi sunt. Popŭli antīqui Diem natālem Solis invicti celebrābant. Diēbus festis homĭnes pompis intersunt. Aspectus pompae mirabĭlis est.
2. Перекладіть латинською мовою:
1. Є чотири пори року: зима, весна, літо, осінь.
2. Година – двадцять четверта частина доби.
3. Місяць вересень має назву від числа сім, місяць жовтень – від числа вісім, місяць листопад – від числа дев’ять, місяць грудень – від числа десять.
4. 97 додати 18 дорівнює 115.
5. 5 помножити на 3 дорівнює 15.