1. Перекладіть українською мовою і зробіть граматичний аналіз:
І. De terris Eurōpae
Multae terrae in Eurōpa sunt. Varia est terrārum Eurōpae natūra, nam aliae terrae, ut Hungaria, Niderlandia multaeque aliae terrae, plerumque planae sunt, aliae autem, ut Graecia, Italia, Helvetia, montuōsae. Aliae terrae silvis abundant, aliae silvis fere carent. Nonnullae Eurōpae terrae, ut Britannia, Hibernia, Islandia, in insŭlis sitae sunt, nonnullae, ut Italia, Graecia, Hispania – in paeninsŭlis. Forma Britanniae insŭlae triquetra est.
In terris Eurōpae plurĭmae fabrĭcae et fodīnae sunt, ferriviae atque stratae totam terram dense cooperiunt. Fabrĭcae multas res ad vitam cotidiānam necessarias prodūcunt. Etiam agricultūrae multārum Eurōpae terrārum incŏlae student. Agricŏlae terram magnā cum curā colunt et incŏlas terrārum suārum alunt. In silvis Eurōpae bestiae multae habĭtant et plantae variae crescunt. Silvae materiam multam et variam praebent.
Patria nostra est Ucraīna (Roxolania). In patria nostra silvae multae sunt, quae bestiis et plantis abundant. Ucraīna in Eurōpa sita est. Terrae patriae nostrae finitĭmae sunt Polonia, Hungaria, Dacoromania, Moldovia et cetĕrae. Multis pugnis et multis victoriis Ucraīna clara est. Nota est audacia incolārum Ucraīnae. Patria nostra doctrīna et littĕris egregia est.
ІІ. De luna
Forma lunae rotunda est. Luna terrae propinqua est. Luna et stellae noctu terram illustrant. Luna saepe figūram littĕrae «C» habet. Non semper lunam vidēmus. Umbra terrae interdum lunam obscūrat. Luna plena nautis grata est. Luna et stellae nautis viam monstrant. Nautis stellae multae notae sunt. Dea lunae est Diāna.
2. Перекладіть латинською мовою:
1. Ми любимо свою батьківщину.
2. У лісах нашої батьківщини є багато різних звірів.
3. Історія нашої батьківщини славна багатьма перемогами.
4. Багатство – не в грошах, а в розумі.
5. Зорі вказують дорогу морякам.