1. Перекладіть українською мовою і зробіть граматичний аналіз:
І. De conditorĭbus Romae
Titus Livius, scriptor Romanōrum, fabŭlam de Romŭlo et Remo, conditorĭbus Romae, narrat. In Latio rex Numĭtor regnat. Amulius fratrem Numitōrem, regem Albae Longae, regno privat. Amulius quoque nepōtes Numitōris Romŭlum et Remum in flumĭne demergĕre iubet. Ministri regis Amulio non parent et puĕros parvŭlos in flumĭnis ripa ponunt. Ibi lupa puĕros invĕnit et nutrit. Postea pastor regius puĕros edŭcat. Puĕri paulātim adolescent. Pastor Romŭlo et Remo veritātem apĕrit. Fratres Amulium occīdunt et regnum avo Numitōri reddunt. Romŭlus postea rex civitātis fit et oppĭdum novum nomĭne Roma condit.
II. De patria nostra
Patria nostra Ucraīna (Roxolania) est terra Eurōpae. In patria nostra multae silvae sunt, quae bestiis abundant. Montes metalla contĭnent: aurum, argentum, ferrum. Campi fertĭles sunt. In patria nostra varia animalia habĭtant: tauri, vaccae cum vitŭlis, oves cum agnis, caprae cum haedis, gallīnae. Alia animalia in terra, alia in aēre, alia in aqua vivunt. In silvis betŭlae, fagi, fraxĭni et quercus sunt. In hortis nostris pruni, mali, cerāsi crescunt.Omnes incŏlae patriae nostrae impigre labōrant. Homĭnes terras perăgunt, altos montes supĕrant. Agricŏlae laetas segĕtes parant. Incŏlae terrae nostrae urbes magnas aedifĭcant. Nomĭna scriptōrum in patria nostra honorāta sunt. Poetae artes litterasque colunt et amoenitātem arvōrum cantant. Carmĭna poetārum multis hominĭbus patriae nostrae magnam delectatiōnem parant, ideo in ore et pectŏre homĭnum sunt. Poētae clari non modo patriam suam honōrant, sed genĕrі humāno ornamenta sunt. Caput patriae nostrae Kiovia est. Kiovia est urbs magna et clara. Ibi multa et pulchra aedificia, templa, theatra et monumenta sunt.
ІІ. De mari
Magna est pulchritūdo maris, magna utilĭtas. Aqua maris salsa est. Multa flumĭna in maria influunt. Rupes litŏrum maris saepe altae sunt. In mari multae plantae crescunt et mira animalia vivunt. Ităque poētae non recte mare infecundum appellant. Natūra marium varia est: alia maria calĭda, alia frigĭda sunt. Inter Eurōpam et Afrĭcam est mare Internum. Multa maria Graecis et Romānis ignōta sunt. Deus flumĭnum et marium est Neptūnus.
III. De avĭbus
In silvis multae aves sunt. Aves alas habent. Plumae sunt quasi vestis avium. Vere voces multārum avium aures homĭnum delectant. Aves nonnullae nuntii sunt veris. Autumno aves in alias regiōnes avŏlant, nonnullae autem hiĕme in regionĭbus frigĭdis manent. Ibi saepe famem extrēmam tolĕrant.Ut leo rex bestiārum, ita aquĭla regīna avium est. Aquĭlam regīnam avium appellāmus, nam nulla avis aquĭlam robŏre supĕrat.
2. Перекладіть латинською мовою:
1. Білі сніги покривають вершини гір.
2. Наука і мистецтво процвітають у мирний час (під час миру), отже, мир – матір мистецтв.
3. Згода громадян зміцнює державу, незгода – руйнує.
4. Моря отримують назви або від провінцій, або від островів, або від держав.