Мова

Тексти

ЛАТИНСЬКА МОВА (для неспеціальних факультетів) / Ревак Н.Г., Cулим В.Т.

1. Перекладіть українською мовою і зробіть граматичний аналіз:

І. De Colosseo

Romae multas columnas, arcus, templa theatrăque antīqua delēta esse cuncti dolēmus. Notum est hodie quoque nonnullas reliquias Romae antīquae ostentāri posse. Homĭnes putant Romam urbem aeternam esse. Dicĭtur illud theātrum conservātum esse, quod Amphitheātrum Flavium nominabātur. Hoc amphitheātrum postea Colosseum appellātum esse ex colossea statua Nerōnis, quae hic collocāta erat, constat. Quo verbo nunc theātrum significātur. Scriptōres antīqui tradunt in Colosseo ludos magnifĭcos per centum dies perfectos esse. Quibus diēbus permultas bestias necātas esse notum est. Dicuntur alti muri eīus theātri, quod ovi formam habet, magnifĭcis columnis ornāti esse. Narrant Colosseum nimis amplum fuisse et a quinquaginta milĭbus Romanōrum complētum esse. Servos quoque iussu dominōrum pugnavisse constat.

IІ. De Ennio poēta et de Nasīca

Dicĭtur Nasīca aliquando Ennium poētam visitavisse. Cui ancilla dixit domĭnum domi non esse et sero domum ventūrum esse. Sed Nasīca ei non credĭdit, nam sensit Ennium domi esse. Postridie poēta Ennius consilium cepit Nasīcam visitāre. Is ostiarium rogāvit: “Estne domi domĭnus tuus?” Tum Nasīca, qui domi erat, clamāvit se domi non esse. Tum Ennius: “Credis me vocem tuam non cognoscere?” At Nasīca: “Ego ancillae tuae credĭdi et tu mihi ipsi non credis me domi non esse?”

IІI. De Parrhasio et Zeuxĭde, celeberrĭmis pictorĭbus Graecis

Traduntur Parrhasius et Zeuxis celeberrĭmi pictōres Graeci fuisse. Parrhasius cum Zeuxĭde de arte pingendi certavisse dicĭtur. Notum est Zeuxĭdem uvas simĭles veris uvis pinxisse. Ad tabŭlam Zeuxĭdis etiam aves advolābant. Parrhasius linteum simĭle vero pinxit. Zeuxis desiderābat linteum removēre et ostendĕre tabŭlam. Zeuxis errōrem suum intellexit et palmam Parrhasio concessit. Et recte: ipse enim volucres fefellit, Parrhasius autem artifĭcem.

Narrātur Zeuxis puĕrum uvas ferentem pinxisse; ad eas uvas etiam aves advolābant, ut ad veras. Pictor tamen contentus non erat et irātus: “Uvas, - inquit, - melius quam puĕrum pinxi; puer vero puĕro simĭlis esse non vidētur, si aves ad eum advolāre non timent”.

2. Перекладіть латинською мовою:

1. Катон сказав, що коріння науки – гіркі, плоди – солодкі.

2. Талес вважав, що вода є початком речей.

3. Відомо, що на Місяці не має життя.

4. Здається, що Цицерон перевищив красномовством усіх ораторів.

5. Передають, що вже до Гомера були поети.