Мова

Тексти

ЛАТИНСЬКА МОВА (для неспеціальних факультетів) / Ревак Н.Г., Cулим В.Т.

1. Перекладіть українською мовою і зробіть граматичний аналіз:

І. De Helvetiis

Helvetii, popŭlus bellicōsus et imperii cupĭdus, in anĭmo habēbant ex patria sua emigrāre et alios agros Galliae occupāre. Tum unus ex Helvetiis: “Ex patria nostra, – inquit, – emigrēmus. Antea autem comparēmus nobis frumentum, confirmēmus amicitiam cum finitĭmis, inflammēmus aedificia et oppĭda nostra. Sunt omnīno viae duae, quibus ex patria emigrāre possŭmus: altĕra per Sequănos, altĕra per provinciam Romanōrum. Via, quae per Sequănos ducit, angusta et periculōsa est. Per provinciam Romanōrum igĭter migrēmus”.

IІ. De equo Troiāno

Graeci, laborĭbus belli Troiāni fatigāti, de victoria desperavērunt et in patriam redīre cupivērunt, sed ab Ulīxe retenti sunt, qui iis dolum adhibēre suadēbat. “Equum ligneum, – inquit, – exstruāmus. In equi ventrem fortissĭmi viri se abdant, cetĕri autem naves conscendant reditumque in patriam simulantes ad insŭlam Tenĕdum navĭgent”.

Consilium Ulīxis ab omnĭbus probātum est. Iam Troiāni libĕros se putābant pericŭlis et magnopĕre delectabantur. Omnium autem admira-tiōnem excitābat equus ligneus. Atque nonnullis placuit equum ligneum in arce urbis, ubi Minervae templum erat, collocāre. Laocoon autem, Neptūni sacerdos, Troiānos fraudem cavēre monuit. “Ne traxerĭtis, – inquit, – equ-um in urbem! Flammis potius eum deleāmus! Dolus subest; hostes in equo latent”. Utĭnam Troiāni Laocoonti fidem habuissent! Utĭnam ne frustra eos monuisset! Troia tum incolŭmis stetisset et incŏlae eīus capti aut trucidāti non essent.

IІI. Quae sint in horto necessaria?

Multa sunt in horto necessaria. Sit primum aquae copia. Dividātur ea ac per rivŭlos adducātur in omnes horti partes. Claudātur hortus. Ne multae sint arbŏres, quarum umbra nocet. Vertātur humus, iniciātur stercus. Si dabis terrae, terra dabit.

2. Перекладіть латинською мовою:

1. Завжди дотримуймося того золотого правила: „Нехай буде вислухана і інша сторона!”

2. Не співай тріумфу до перемоги!

3. Що ж мені тобі побажати?

4. Нехай будуть здорові мої громадяни, нехай будуть неушкодженими, нехай процвітають, нехай будуть щасливі!